Spiritual Experiences (Buss) n. 92

Previous Number Next Number See English 

92. Aliquae experientiae, quod spiritus apud alios, sicut apud me, non per oculos hominis videant, nec per aures ejus audiant; sed iis interius repraesentationes objectorum visualium et loquelae sint, quae eos afficiunt secundum naturam eorum, n. 92, 93. [Audire] Aliquae experientiae, quod spiritus apud alios, non, sicut apud me, per oculos hominis videant, nec per aures ejus audiant, sed quod iis interius repraesentationes objectorum visus et loquelae, quae afficiunt naturam eorum, n. 92, 93. [Videre, Visio] Quod spiritus apud alios non per oculos eorum videant, nec per aures eorum audiant, n. 92, 93, vide audire. [Auris] Quod spiritus apud alios, non per oculos eorum videant, et per aures eorum audiant, n. 92, 93, vide videre. [Oculus] Quod spiritus non videant aut audiant, sicut apud me, penes eos, quibus non apertum est, n. 92, 93, vide videre. [Spiritus] Quomodo spiritus vident et audiunt apud alios, in quibus non apertum est, n. 92, 93, vide videre. [Homo] Quomodo se res habuit, cum primum in me apertum erat, et quomodo tunc mirati valde spiritus; et qualis statuo eorum, cum in conversatione humana fui, n. 92, 93. [Audire] Quomodo se res habuit, cum primum apertum {1} in me fuit, et quod tunc mirati valde: et qualis status spirituum cum in conversatione humana fui, et alia, n. 92, 93. [Videre, Visio] Qualis status spirituum apud me, cum in conversatione humana fui, n. 92, 93. Vide audire. [Conversari, Conversatio] [Vide etiam 93.] @1 ecitus inclarus in ms.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church