Spiritual Experiences (Buss) n. 920

Previous Number Next Number See English 

920. Qui ossa referunt, in quae vitales motus ut in sua hypomochlia terminantur

Sunt quidam in vita corporis, aut etiam post vitam corporis in altera vita, ex causis suis, communiter solum cogitantes, seu [qui] non habent cogitationem determinatam ad quoddam certum, ita usque distracti, sicut non in corpore, tales mihi similem induxerunt ideam communem, absque objectis, in quae cogitatio determinata esset, tales sunt, qui {1} ossa in homine referunt, sunt quoque lenti, ac ingenii hebetis, nec nisi quam in statu determinato aliquid eorum memoriae infigi potest, proinde nec ab ea depromi. 1748, 21 Febr. Est penes eos non solum tarditas in eorum muneribus sed etiam torpor in judicandis, agendisque, usque non intranquillum, quia curae non ita penetrant, quasi dissipantur in communem ideam, et pereunt {2}; nec sunt malitiosi. @1 ms. quae$ @2 ms. perit$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church