Spiritual Experiences (Buss) n. 927

Previous Number Next Number See English 

927. Datum mihi quoque est percipere, quomodo animi eorum tunc patescunt, est quaedam quasi sphaera exhalans, quae cum cogitatione mea non concordans {1}, illico eam flectebat in eam, quam habuit anima, anima id nesciente, sicut dum cogitarem animam esse in eo loco a tergo, illico absque ejus cogitatione, et praevio consilio, seu [quod factum] praemeditate, ut alioquin, flectebat viam antrorsum, ut vix aliter scirem, ac quod esset a parte anteriori infra, cum esset a parte posteriore infra, quia talis fui in vita, ut non vellet [ut] quisquam sciret, a qua parte staret, ob finem, quod sic non interesse potuisset eorum consortiis, scire quid intenderent, et sic privaretur ansis inde (profitendi) ut dicitur, seu (lucrandi) quoad honores et divitias; similiter agebat in singulis, pervertebat, nesci, et non praemeditate, tam solerter meas cogitationes, universaliores, ut vix scirem aliud, quam quod talis essem, et cum indignatione in me, quod nempe in tali affectione prava tenerer, ac ita in permultis, quae oblitus sum {2}. Inde sciri potuerunt passiones regnantes seu universaliores, sed angeli ea distinguunt facile. @1 ms. concordens$ @2 sic J.F.I. Tafel ms. sunt$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church