929. Quandoque mihi apparuerunt sicut spicula acutiora, quae capiti ejus animae imminebant, sic ut timerem quod laederetur, nam similium solent inducere dolorem, in genere terrorem, sicut dum spicula, seu cuspides ensium capiti alicujus inciderent: significant {1}, quod tales aliud cogitent, quam velint dicere, sicut mihi dictum quoque est, nam omne acutum significat dolum, seu astutiam. 1748, 21 {2} Febr. @1 ms. num significent, ubi num potius deletum esse nobis videtur $ @2 sic ms.$