Spiritual Experiences (Buss) n. 931

Previous Number Next Number See English 

931. Non aliter repraesentari queat, quam per sphaeram effluviorum e corpore, quae talis est, ut dum aliquid ei impingit, vel reflectat, vel flectat secundum genium seu naturam ejus, quare nesciunt ii, quod tales sint, et tale efficiant, tali quasi sphaera omnes spiritus circumdati sunt, sicut ii qui terrificant, qui incutiunt timorem, et similia. Intra sphaeram istam nihil admittitur quod repugnat, aut contrariatur, nisi sit sphaera fortius agens, tunc fit cum dolore, quia ipse et sphaera unum faciunt. Cognitiones {1} vero, quae non cum cupiditate alluunt, intrare possunt, et recipi. 1748, 22 Febr. @1 imperfectum in ms.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church