Spiritual Experiences (Buss) n. 943

Previous Number Next Number See English 

943. Qui autem ex causa aliqua meliore sibi visa bona, ii non ita procul habitant, sed juxta faciem, in simili [quasi tonna, 941] {1} sed intra parietem, qui antrorsum incurvatus est, et quidem album, sicut incrustati gypsi, cum pulchris sculpturis factis ex gypso, quia causa, cur ceperunt odium et vindictam, iis apparuit pulchra: talis mihi apparuit prope faciem meam, niveus {2}, pulchris sculpturis, quae extensior facta, obliteratis sculpturis, et simul altior, altitudinem postea videre non potui, colore non ita niveo {3}, sed vergente intus ad quoddam coeruleum, sic pro iis qui simile affectant non ex causa mala, sed alia, ex qua bonum intenditur commune, et tandem coeleste; talis paries planus {4} evasit, et se elevabat sursum, et mihi quoque intus spectare eam offerebatur, et dictum, quod inibi ad fundum sint serpentes et dracones, quos tamen non vidi, significans odium vindictam, quae sic dissipantur. @1 vide annotationem 3$ @2 ms. nivea$ @3 sic J.F.l. Tafel: ms. nivea$ @4 in ms. plana in planus emendatum esse videtur$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church