950. Quod bona non imputentur, cum homo malus, et mala obliterentur, cum homo bonus
{1} Hoc clare mihi ostensum hodie in idea, nempe quod bona, quod sint Domini, nec possint imputari malo, quia in malis est, et putat bona sua esse, quod nusque {2} potest esse, quia sibi ea attribuit, bono autem, bona imputantur, et mala tunc obliterantur, quae idea percipi clarius possunt, quam describi. 1748, 23 Febr. @1 949 deest: 939-48 invenias supra post 934 transposita, vide ibi annotationem $ @2 = nusquam (vide annotationem ad [349a])$