972. Quum aliquid cogitatur, in quo non coeleste est, tunc eaedem virgines quoque anguntur, quod manifeste quoque patuit et dictum est, sicut dum cogitarem de iis, quae terrestria erant, quod quoque repraesentatur in capsulis istis, ut si sanguini aufertur per spermatica {1} vasa prolificum et bonum, post nimiam rapinam ejus per spermatica, tunc solet tristitia subire, quae quoque inde causam ducere potest, tum quod tunc melior sanguis deficiat massa sanguinis, qui afferatur cordi. 1748, 24 Febr. @1 ms. spermatia$
972a. {1} Quomodo in primitiva Ecclesia loquuti sint variis linguis [vide Acta 11: 4, X: 46]
Quia hodie mundus talis est, ut nihil credere velit, nisi quae intelligunt, nec hodie talia existunt, ut cum iis, qui alienis linguis loquuntur, conversari et eos interrogare contingit, et sic informari. @1 vide praefationem hujus voluminis sub capite "Numbers 206 to [972a.]"$