Spiritual Experiences (Buss) n. 991

Previous Number Next Number See English 

991. Postea spiritus, qui renum provinciam constituunt [367, 959-66, 968-72], eum explorare et examinare volebant, ac incipiebant suo modo suspicari mala de iis [990], sed usque modestus erat, dicens quod nihil agat ex se, sed ex aliis, sic ut non visus in aliquo modo eos lacessisse seu infestasse, quare etiam a me increpati sunt, sed usque perstiterunt, tunc coepit is tumescere, et ita magnus fieri, ut attingeret corpore suo, sicut gigas seu atlas, quasi ad coelum, cum hasta in manu, qua tamen non nocuit, praeterea etiam secum habuit, quod terrorem posset incutere, sicut {1} solent brachia [cf. 881], ideo perterrefacti spiritus aufugerunt, confitentes timorem et terrorem, quia tam magnum nusquam viderunt, ex causa, quod tales homines ex cognitionibus suis tumescant, seque coram aliis faciunt magnos. @1 ms. incutere; sicut ut apparet$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church