Spiritual Experiences (Buss) n. 996

Previous Number Next Number See English 

996. Quod veritas terrificat

In altera vita tantum terroris incuti potest, ut quasi diffluant, etiam ii qui in vita fere absque terrore vixerunt, et quidem terror existit a veritate, in qua non bonitas, seu misericordia, tunc talis terror penetrat medullas, et quasi frangit ossa, nam veritas condemnat et quidem ad infimum infernum, et absque percepto fine {a}, sed talis terror his non affuit, modo enim veritas seu veritatis terror unum invasit, qui talis fuerat, ut putare {1} se nusquam potuisse terrificari, sed postea fassus est, quod omnis animositas ablata sit, et vilissimus factus. Ita quoque terror sistitur per brachium, nudum, de quo prius [881-82].1748, 25 Febr. @1 sic ms.; vide praefationem hujus editionis sub capite "Idiosyncrasies"$ @ a ms. absque percepto fine$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church