117. Quod Dominus dicat, Ut esset apud Patrem sicut sunt ad aeterno, est quia Ipse in mundo fuit Divinum Verum, quod est Divinum procedens. Inde patet quid Filius Dei ab aeterno, et Filius Dei natus. Quid aliter sit "natus ab aeterno," nemo mortalis capere potest; sed hoc quod (3) dictum est, [capi] potest.