Athanasian Creed (Worcester) n. 134

Previous Number Next Number See English 

134. Adducantur (5) de Concilio Nicaeno quinam ibi fuerunt ex pontificiis; et quod aliter Papa non potuisset agnosci pro vicario Ipsius nisi illa verba (6) etiam admissa fuerint, quod sit perfectus Homo. Sed etiam haec non solum pro Papa; alioqui agnosceretur pro Deo caeli et Deo terrae, si Divinum assumpsisset: --cum tamen actualiter Divinum est salvare homines, creare illos e novo, caelum illis indere, ducere ab (7) infantia ad ultima vitae et postea in aeternum. Sed quod protestantes etiam viderint contradictoria in Concilio: ideo admiserunt sequentia, ad quae (8) tamen hodierni Protestantes pauci quicquam attendunt; quare credunt secundum Pontificios, quod neque Humanum sit Divinum; exinde Divinum supra Humanum, juxta Patrem.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church