147. Essentiale doctrinae Novae Ecclesiae, quae Nova Hierosolyma dicitur, est hoc de Domino; et qui vult (3) inibi esse, id agnoscit; nam ecclesia illa est ipsa Ecclesia Christiana, et nemo illuc admittitur nisi qui cogitat et credit unum Deum, ita solum Dominum. Sciendum est quod quisque admittatur in caelum secundum confessionem Dei; exploratur qualis ejus cogitatio et fides est de Deo: nam per illam confessionem est conjunctio; et cum conjunctio, est illustratio in singulis. Omne amoris et fidei inde dependet; quare qui negant Deum, quia disjunctio, in inferno sunt. Ergo primum et primarium est scire et agnoscere, credere et amare Deum; reliqua inde pendent.