Athanasian Creed (Worcester) n. 154

Previous Number Next Number See English 

154. Similiter antiqui sistebant in picturis Deum sicut Hominem; simile (6) fit hodie; consule tabulas pictas; et hoc quoque ex communi idea de Deo ex caelo. At usque hodie deperdita est idea Divini quod in forma humana; causa et est quod concludant ex spatio, cum extensio sphaerae a Divino est in universum, sicut solis: immo sphaera procedens ex angelis se extendit in multum caelum. Causa talis ideae est quia homines nimis externi sunt, et inde finiti sicut sensuales. Quod incolae omnium tellurum Deum percipiant in forma humana; antiqui sapientes etiam, sicut Abraham; tum hodierni (1) interioris sapientiae, ut Africani: at sapientes nostrates non ita; solum simplices, apud quos idea communis de Deo ex caelo [per] perversa ratiocinia non exstincta est.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church