159. In doctrina Fidei nostrae etiam dicitur quod Dominus "vicerit mortem, et cum triumpho ascenderit in caelum, et sedeat ad dextram Patris." Quid aliud per "mortem" quam vicerat et per "triumphum" intelligitur, quam subjugatio infernorum? nam "mors" significat infernum, quia omnes ibi vocantur "mortui." Et (1) quid per "sedere ad dextram Patris" aliud intelligitur quam Divina omnipotentia? quomodo enim humanum quod non simul Divinum est, sedere potest ad dextram Divini infiniti?