166. Quod permissum fuerit tres Personas dicere, (3) est quia non potuit in initio cogitari nisi de Jehovah Deo Patre, Creatore universi, et quod aegre cogitari posset quod [esset] Dominus; (4) quare utile fuit. Hoc illis apparuit sicut tale quod non recipi, ita quod Creator universi descenderit et factus Homo; solum idea Jehovae quod impleret totum caelum et totum mundum ex praesentia et providentia sua, id impediret. Quare in Verbi sensu litterae ob illam causam nominantur tres, sicut tres Personae, in quarum nomina baptizarent. Inde quoque permissum est ut similia in Fide Athanasiana, quae pro Christianismo reciperetur; sed usque ita ut Trinum unius Personae, ita Domini, potuisset recipi ab illis qui in illustratione sunt, et quoque quod in fine ecclesiae...reciperetur. Fides Athanasiana talis est ut sit incomprehensibilis, et inde incredibilis, et quoque contradictoria. ([Quae] ibi (5) afferantur.) Quod pateat haec veritas, et quod illa Fides nec obstet alicui (6) quin recipi possit; sed (7) hoc ab illis qui intelligere volunt quae credunt: qui autem non intelligere volunt quae credunt, maneant in sua opinione; sciant autem quod in mundo spirituali nemo aliquid recipiat quae non videt, hoc est, intelligit; dicit enim, "Forte non verum est."