18. Pater et Filius est solus Dominus; causa quod ita dicatur, quia erat in mundo in statu unionis: et in Veteri Testamento vocatur "Jehovah" ac "Sanctus Israelis;" sunt duo nomina, sed tamen unus, nempe Dominus. Dicitur "Jehovah Deus," dicitur "Dominus," dicitur "Jehovah" et "Deus," tum "Jehovah" et "Dominus," tum "Jehovah Zebaoth." (Adducantur loca ubi "Jehovah" et "Sanctus Israelis" et ubi "Jehovah" et "Deus.")