Athanasian Creed (Worcester) n. 192

Previous Number Next Number See English 

192. (Describatur etiam quomodo expellere potuit humanum maternum, --nempe quod humanum maternum erat infirmum, quod adhaeret (3) cum Natura; et quia id est malum, correspondebat inferno. Hoc cum expellitur, tunc succedunt illa quae cum Divino concordant et correspondent. Corpus enim non est nisi quam correspondentia animae seu spiritus hominis; et correspondentia cum caelo est, quantum hoc removetur; ita etiam novum loco ejus inditur, et ita regeneratur homo, et fit spiritualis et angelus. Dominus autem, cujus Anima erat ipsum Divinum, Corpus suum correspondens fecit cum ipso Divino in Se, ita (4) supra caelum. Sed malum apud hominem non potest expelli, sed removetur; quia non est Vita in se, nec Divinum quoad animam, sed modo recipiens Divini, ideo homo quoad corpus moritur. Sed Dominus ex Divino in Se expulit malum, [quod] ex Matre; quare resurrexit toto corpore. Infirmum retinuit cum in mundo, quia alioqui tentari non potuisset, minus in cruce; ibi omne maternum expulsum est.)


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church