2. Quod (1) illa [immediata revelatio {1}] sit Adventus Domini, et quod inde sit quod a Domino aperta sint arcana de Caelo et Inferno, de Vita Hominis post Mortem, de Verbo, de Ultimo Judicio, [hoc] doctrina ecclesiae est; quae omnia Latino sermone conscripta sunt, et transmissa ad omnes hujus regni [Britanniae Magnae] archiepiscopos et episcopos et ad primores; et usque nulla vox audita, --signum quod illa quae caeli et ecclesiae sunt, interius non afficiant, et quod ipse finis ecclesiae sit, et immo quod nec ecclesia; nam ibi est ecclesia ubi Dominus colitur, et Verbum cum illustratione legitur, et examina annuaria e coetu [habentur]. (Illa contexta veri in illis opusculis videantur ad finem hujus.)