217. Quod in toto Verbo prophetico agatur de Domino. Loca adducere prolixum foret ubi toties vocatur "Sanctus Israelis," "Redemptor," et "Jehovah Redemptor." Videatur Esai. (2) lx. 1 et seq., ubi dicitur quod "Jehovah super Te exorietur, et gloria Ipsius super Te videbitur;" praeter plura ibi, quae de Divino Humano dicta sunt.