49. Observanda. Deducatur clare quantum possit, quod Divinum non potuerit subjugare inferna, et omnia redigere in ordinem in caelis et in terris, nisi ex Divino per Humanum assumptum; quia omnis operatio Divina pervadit totum ordinem a primis ad ultima, et ibi operatur, nam in ultimis sunt omnia simul; quapropter ostensum est quod in ultimis sit robur, non a se, sed ab illis quae in (1) ultimis a primis; inde (2) etiam in sensu litterae Verbi est robur. Ex ea causa est quod Dominus toties dixerit quod Pater in Ipso sit qui facit opera; tum etiam alibi, quod Ipse faciat opera. Exinde constare potest quod Divinum nihil tale operari potuisset, nisi illud assumpserit Humanum, ita non per suum Divinum amplius in humano genere: quia cum Dominus in mundum venit, humanum genus ita removerat se, et inde (3) remotum fuit, ut ne quidem apud unum esset bonum naturale ex spirituali origine; ita consummatum erat: quod etiam confirmatur ex variis apud Danielem; ubi in Verbo de consummatione et decisione; ubi de fine qui eveniret; et ex aliis. Forte et [dicendum est] (4) quod ultimum judicium quod describitur per diluvium, factum sit ex Divino in humano genere residuo; ita [quod] Divinum [effecerit] ex suo ibi, sic etiam ex primis per ultima: ultimum tunc fuit [Divinum] in humano genere residuo. Et cum hoc desiit, ipsum Divinum, ut salvaretur genus humanum, voluit (5) Ipsum facere in Humano quod assumpsit, et quod simul Divinum fecit, ut in aeternum operari a primis per ultima possit.