Athanasian Creed (Worcester) n. 75

Previous Number Next Number See English 

75. (4) Tentatum [est] videre qualem ideam habent, cum dicunt et cogitant, dum rogant Patrem ut misereatur propter Filium; et perceptum quod prorsus haberent ideam fidei doctrinae et Verbo repugnantem, --nempe, quod Patrem cogitent, et Filium sicut hominem vulgarem qui passus crucem; et quod tunc Filium prorsus separaverint a Patre et infra posuerint: et quia tunc quaerebatur quomodo simul cogitant de Divino Domini, perceptum quod [cogitent] nihil de eo; aut quoque sicut unum cum Patre, --quod praeferretur propter Humanum seu Filium; (5) et, si aliter cogitent, quod rogent Divinum supra, et Humanum ponunt separatum: verbo, est clare contra doctrinam Athanasii quod Divinum et Humanum sit una Persona; ita quod Humanum sit quoque apud Patrem et unum cum Patre, quod nec cogitari potest nisi Humanum etiam sit Divinum: Pater enim est infinitus, increatus, omnipotens Deus; et Humanum nec potest vera esse ac una substantia cum Divino Patris, nisi id sit Divinum.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church