Brief Exposition (Whitehead) n. 100

Previous Number Next Number See English 

100. BREVIS ANALYSIS. Quod Nova Ecclesia per Novam Hierosolymam descendentem a Deo e Caelo, Apoc. XXI, intelligatur, est quia Hierosolyma fuit Metropolis in Terra Canaane, et ibi erat Templum, Altare, Sacrificia fiebant, ita ipse Cultus Divinus, ad quem tribus vicibus in Anno omnis masculus totius terrae mandatus est venire. Tum quia Dominus in Hierosolyma fuit, et docuit in suo Templo, et postea ibi glorificavit Humanum suum; inde est, quod per Hierosolymam significetur Ecclesia. Quod per Hierosolymam intelligatur Ecclesia constat perspicue ex Propheticis in Veteri Testamento de Ecclesia Nova a Domino instauranda, quod illa ibi dicatur Hierosolyma. Ipsa loca solum adducentur, ex quibus quisque ratione interiore praeditus videre potest, quod per illam ibi intelligatur Ecclesia. Sint modo haec loca inde "Ecce Ego creans CAELUM NOVUM ET TERRAM NOVAM, non commemorabuntur priora; ecce Ego CREATURUS HIEROSOLYMAM exultationem, et populum ejus laetitiam, ut exultem super HIEROSOLYMA, et laeter super populo meo. Tunc lupus et agnus pascent simul: non malum facient in toto Monte sanctitatis meae, Esaj. LXV: 17, 18, 19, 25. Propter Zionem non tacebo, et propter HIEROSOLYMAM non quiescam, usque dum exeat sicut splendor Justitia ejus, ac Salus ejus sicut lampas ardeat. Tunc videbunt Gentes justitiam tuam, et omnes Reges gloriam tuam; et vocabitur tibi Nomen novum, quod os Jehovae enuntiabit; et eris Corona decoris, et Cidaris Regni in manu Dei tui: beneplacebit Jehovah in te: et terra tua maritabitur. Ecce Salus tua veniet, ecce merces Ejus cum Ipso: et vocabunt illos, Populus sanctitatis, Redempti Jehovae; et tu vocaberis quaesita Urbs, non deserta, Esaj. LXII: 1 ad 4, 11, 12. Excitare, excitare, indue robur tuum Zion, indue vestes decoris tui HIEROSOLYMA, Urbs Sanctitatis; quia non addet ut in te veniat amplius praeputiatus et immundus: excute te e pulvere, surge, sede HIEROSOLYMA. Cognoscet Populus Nomen meum in die illo; nam Ego Ille qui loquor, ecce Me: consolatus Jehovah populum suum, redemit HIEROSOLYMAM, Esaj. LII: 1, 2, 6, 9. Jubila filia Zionis, laetare ex omni corde filia HIEROSOLYMAE; Rex Israelis in medio tui; ne time malum amplius; laetabitur super te cum gaudio, acquiescet in amore tuo, exultabit super te cum Jubilo; dabo vos in nomen et laudem omnibus populis terrae, Zephan. III: 14, ad 17, 20. Sic dixit Jehovah Redemptor tuus, dicens HIEROSOLYMAE, habitaberis, Esaj. XLIV: 24, 26. Sic dixit Jehovah, revertar ad Zionem, et habitabo in medio HIEROSOLYMAE; unde vocabitur HIEROSOLYMA Urbs veritatis, et Mons Jehovae Zebaoth Mons sanctitatis. Sach. VIII: 3, 20 ad 23. Tunc cognoscetis, quod Ego Jehovah Deus vester,{1} habitans in Zione Monte sanctitatis, et erit HIEROSOLYMA Sanctitas: et fiet in die illo, stillabunt montes mustum, et colles fluent lacte; et HIEROSOLYMA sedebit in generationem et generationem, Joel IV: 17 ad 21. In die illo erit germen Jehovae in decus et gloriam; et fiet, relictus in Zione, et residuus In Hierosolyma Sanctus dicetur, omnis scriptus ad vitam in HIEROSOLYMA, Esaj: IV: 2, 3. In extremitate dierum erit Mons domus Jehovae constitutus in Caput montium, nam e Zione exibit{2} Doctrina, et Verbum Jehovae ex HIEROSOLYMA, Mich. IV: 1, 2, 8. In tempore illo vocabunt HIEROSOLYMAM Thronum Jehovae, et congregabuntur omnes gentes ob Nomen Jehovae HIEROSOLYMAM, neque ibunt amplius post confirmationem cordis sui mali, Jerem. III: 17. Specta Zionem urbem Festi stati nostri, oculi tui videant HIEROSOLYMAM, Habitaculum tranquillum, Tabernaculum quod non dissipabitur, non removebuntur clavi ejus in perpetuum, et funes ejus non avellentur," Esaj. XXXIII: 20. praeter etiam alibi, ut Esaj. XXIV: 23.{3} Cap. XXXVII: 32. Cap. LXVI: 10 ad 14. Sach. XII: 3, 6 ad 10. Cap. XIV: 8, 11, 12, 21. Malach. III: 2, 4. Psalm. CXXII: 1 ad 7. Ps. CXXXVII:{4} 4, 5, 6. Quod per Hierosolymam ibi intelligatur Ecclesia a Domino instauranda, et non Hierosolyma a Judaeis habitata, patet ex singulis descriptionis ejus in locis allatis; ut quod Jehovah Deus creaturus Caelum novum et Terram Novam, et quoque tunc Hierosolymam; et quod haec futura sit Corona decoris et Cidaris regni quod vocanda sit Sanctitas, et Urbs veritatis, Thronus Jehovae, Habitaculum tranquillum, Tabernaculum quod non dissipabitur; quod ibi lupus et agnus pascent simul; et dicitur quod ibi montes stillabunt mustum, et colles fluent lacte, et illa sedebit{5} in generationem et generationem; praeter plura, etiam de Populo ibi, quod Sanctus, omnis Scriptus ad vitam, quod dicendi{6} Redempti Jehovae. Praeterea in omnibus illis locis agitur de Adventu Domini, imprimis de Adventu Ipsius Secundo quando Hierosolyma talis erit, qualis ibi describitur; prius enim non maritata est, hoc est, facta Sponsa et Uxor Agni, sicut de Nova Hierosolyma in Apocalypsi dicitur, Prior Ecclesia seu hodierna intelligitur per Hierosolymam, apud Danielem, et initium ejus ibi describitur per haec "Scito et percipito, ab exitu Verbi, ad usque restituendum et ad aedificandum HIEROSOLYMAM, usque ad Messiam Principem, Septimanae septem; postea Septimanis sexaginta et duabus restituetur, et aedificabitur platea et fossa, sed in angustia temporum," Cap. IX: 25; at Finis ejus describitur ibi per haec "Tandem super Avem abominationum desolatio, et usque ad consummationem et decisum stillabit super devastationem," Vers. 27, ibi; ultima haec sunt quae intelliguntur per haec Domini verba apud Matthaeum "Cum videritis abominationem desolationis praedictam a Daniele Propheta, stantem in loco sancto, qui legit, probe notet," Cap. XXIV: 15. Quod per Hierosolymam in supra allatis locis non intellecta sit Hierosolyma a Judaeis habitata constare potest a locis in Verbo, ubi de hac dicitur quod prorsus deperdita sit, et quod destruenda, ut Jerem. V: 1. Cap. VI: 6, 7. Cap. VII: 17, 18 seq. Cap. VIII: 6, 7, 8, seq. Cap. IX: 10, 11, 13, seq. Cap. XIII: 9, 10, 14. Cap. XIV: 16. Thren. I: 8, 9, 17. Ezech. IV: 1 ad fin. Cap. V: 9 ad fin. Cap. XII: 18, 19. Cap. XV: 6, 7, 8. Cap. XVI: 1 ad 63. Cap. XXIII: 1 ad 40. Matth: XXIII: 37, 38. Luc. XIX: 41 ad 44. Cap. XXI: 20, 21, 22. Cap. XXIII: 28, 29, 30; praeter multis aliis in locis et quoque ubi vocatur Sodoma, Esaj. III: 9. Jerem. XXIII: 14. Ezech. XVI: 46, 48, et alibi. @1. vester pro vcster.$ @2. exibit pro exebit.$ @3. 23 pro 3.$ @4. CXXXVII pro CXXX.$ @5. sedebit pro fedebit.$ @6. dicendi pro diendi.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church