Brief Exposition (Whitehead) n. 109

Previous Number Next Number See English 

109. Imputatio justitiae seu meriti Christi hodie sicut Anima intrat universam Theologiam in Christiano Reformato Orbe; Fides, quae unicum salutis medium ibi est, ex Imputatione dicitur justitia coram Deo, videatur supra n. 11. (d); et homo ex imputatione per illam fidem induit justitiae dona, sicut Rex insignia dum electus est. Attamen Imputatio ex sola nominatione quod justus sit, nihil efficit, nam influit modo in aures, et non operatur in homine, nisi Imputatio justitiae etiam sit Applicatio justitiae per communicationem et sic inductionem; hoc sequitur ex effectibus ejus, qui perhibentur esse Remissio peccatorum, Regeneratio, Innovatio, Sanctificatio, et sic Salvatio; et adhuc plus, quia dicitur quod per Fidem illam Christus habitet, et Spiritus Sanctus operetur in homine, et quod inde non modo nominentur justi, sed etiam quod sint justi: "Quod in Renatis non modo dona Dei, sed etiam Ipse Christus, imo tota Sancta Trinitas per fidem habitet, sicut in Templis suis," videatur supra n. 15. (1): Et quod homo tam quoad personam, quam quoad opera, sit et nominetur justus, supra n. 14. (e). Ex quibus indubitato sequitur, quod per Imputationem justitiae Christi intelligatur Applicatio et per hanc Inductio ejus, ex qua homo fit ejus particeps. Nunc quia Imputatio est Radix, Principium, et Fundamentum Fidei et omnium operationum ejus ad salutem, et inde sicut Sanctuarium et Adytum in Templis Christianis hodie, interest ut de IMPUTATIONE loco Corollarii hic aliquid subjungatur: sed hoc fiet articulatim in hoc ordine, I. Quod cuivis post mortem imputetur malum in quo est, similiter bonum. II. Quod Inductio unius boni in alterum impossibilis sit. III. Quod Fides imputationis seu applicationis justitiae seu meriti Christi, quia impossibilis, sit Fides imaginaria.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church