Brief Exposition (Whitehead) n. 112

Previous Number Next Number See English 

112. III. QUOD FIDES IMPUTATIONIS SEU APPLICATIONIS JUSTITIAE SEU MERITI CHRISTI, QUIA IMPOSSIBILIS, SIT FIDES IMAGINARIA. Quod cuique imputetur malum in quo est, similiter bonum, supra n. 110, demonstratum est; inde constat, quod si per imputationem intelligitur applicatio et inde inductio unius boni in alterum, sit cogitatio imaginaria. In Mundo ab hominibus possunt Merita quasi transcribi, hoc est, benefieri liberis propter parentes, aut amicis alicujus clientis ex favore; at bonum meriti non potest inscribi animabus illorum, sed solum extrinsecus adjungi: simile non dabile est cum hominibus quoad vitam eorum spiritualem; haec, ut supra ostensum est, implantanda est, quae si non implantatur per vitam secundum praecepta Domini supra memorata, homo in malo, in quo natus est, manet; antequam hoc factum est, non potest aliquod bonum contingere illum, quod si tangit, illico repercutitur et resilit, sicut globulus elasticus cadens in petram, aut absorbetur sicut adamas injectus paludi. Homo non reformatus quoad spiritum est sicut panthera aut sicut bubo, et comparari potest senti et urticae, at homo regeneratus est sicut ovis aut sicut columba, et comparari potest oleae et viti; cogitate, quaeso, si lubet, quomodo potest homo panthera converti in hominem ovem, aut bubo in columbam, aut sentis in oleam, aut urtica in vitem, per aliquam imputationem, si per illam intelligitur transcriptio; numne, ut conversio fiat, ferinum{1} pantherae et bubonis, aut noxium sentis et urticae, prius auferendum est, et sic vere humanum et innocuum implantandum est: quomodo hoc fit, etiam docet Dominus apud Johannem, Cap. XV: 1 ad 7. @1. ferinum pro ferimum.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church