Brief Exposition (Whitehead) n. 114

Previous Number Next Number See English 

114. His adjicientur DUO MEMORABILIA ex APOCALYPSI REVELATA, desumpta, PRIMUM hoc. Subito correptus sum morbo paene lethali; totum caput ingravatum erat; immissus fuit fumus pestilentus ex magna urbe, quae vocatur spiritualiter Sodoma et Aegyptus, Apoc. XI: 8: fui semimortuus cum saevo dolore, exspectavi extremum; ita jacui in lecto per tres dies et dimidium; Spiritus meus talis factus est, et ex illo Corpus meum. Tunc audivi circum me voces dicentium, en jacet in platea Urbis nostrae mortuus, qui praedicavit Paenitentiam in remissionem peccatorum, et Solum Christum hominem; et interrogabant aliquos e Clero, num ille sepultura dignus sit, sicut de binis testibus in Urbe illa occisis, Cap. XI: 8, 9, 10, et dixerunt quod non, jaceat, spectetur, abibant, redibant, subsannabant; ex veritate ita mihi contigit, cum explicabatur illud Caput Apocalypseos. Auditae sunt ab illis voces graves, imprimis hae; quomodo potest Paenitentia agi sine fide, quomodo potest Christus homo adorari ut Deus; dum gratis salvamur absque ullo nostro merito; quid opus tunc nisi Sola Fide, Quod Deus Pater miserit Filium, qui damnationem legis auferret, imputaret nobis meritum Ipsius, et sic coram se justificaret nos, et absolveret a peccatis, et tunc daret Spiritum Sanctum, qui omne bonum in nobis operetur; annon haec sunt secundum Scripturam, et quoque secundum Rationem; his Cohors adstans adplaudebat. Audivi illa, nec potui respondere, quia jacui paene mortuus. Ast post tres dies et dimidium spiritus meus convaluit, et quoad illum exivi e platea in Urbem, et dixi iterum, Paenitentiam agite, et credite in Christum, et remittentur vobis peccata, et salvabimini; et si non, peribitis; annon Ipse Dominus praedicavit paenitentiam in remissionem peccatorum, ac ut crederent in Ipsum; annon mandavit Discipulis ut idem praedicarent; annon plenaria securitas vitae sequitur vestrae fidei dogma: sed dixerunt, quid garris, Filiusne satisfecit, Paterne id imputavit, et nos, qui credidimus hoc, justificavit; ducimur sic Spiritu gratiae, quid tunc in nobis peccatum, quid tunc cum nobis mors; capis hoc Evangelium praeco peccati et paenitentiae? Sed tunc exivit vox e Caelo, dicens, quid Fides impaenitentis nisi mortua; venit finis, venit finis super vos securos, in oculis vestris inculpatos, in fide vestra justificatos, diabolos. Et subito tunc barathrum aperiebatur in medio illius Urbis, seque dilatavit, ac domus super domum cecidit, et absorpti sunt; et mox e lata voragine ebullivit aqua, et inundavit vastitatem. Quando ita demersi sunt et visi inundati, desiderabam scire sortem illorum in profundo; et dictum est mihi e Caelo, videbis et audies; et tunc coram oculis meis disparatae sunt aquae, quibus inundati visi sunt, quia aquae in Mundo Spirituali sunt Correspondentiae, et inde apparent circum illos qui in falsis sunt; et tunc mihi visi sunt in Fundo arenoso, ubi strues e lapidibus congestae, inter quas currebant, et lamentabantur quod ex magna sua Urbe conjecti essent; ac vociferabantur et clamabant, cur hoc nobis; annon sumus per Fidem nostram mundi, puri, justi, sancti; et alii, annon sumus per fidem nostram mundati, purificati, justificati et sanctificati; et alii, annon sumus per Fidem nostram tales facti, ut coram Deo Patre, et coram tota Trinitate reputemur et videamur, et coram Angelis declaremur sicut mundi, puri, justi et sancti; sumusne reconciliati, propitiati, expiati, et sic exsoluti, abluti et abstersi a peccatis; sublatane est a Christo damnatio legis; cur itaque ut damnati huc dejecti sumus: audivimus ab audaci praecone peccati in magna nostra Urbe, Credite in Christum, et agite paenitentiam; annon credidimus in Christum, cum in meritum Ipsius; et annon egimus paenitentiam, cum confessi sumus quod simus peccatores, cur, itaque hoc nobis evenit. Sed tunc audita est vox ad illos a latere; an scitis ullum peccatum in quo estis, an usquam exploravistis vos, an ideo fugistis aliquod malum ut peccatum contra Deum, et qui non fugit illud, est in illo; estne peccatum diabolus, quare estis de quo Dominus dicit "Tunc incipietis dicere, edimus coram Te et bibimus, et in plateis nostris docuisti; sed dicet, dico vobis, non novi vos unde estis, discedite a Me omnes operarii iniquitatis," Luc. XIII: 26, 27; ut et, de quibus Matth. VII: 22, 23; abite ergo, quisque in suum locum, videtis antra in cavernas, intrate illuc, et dabitur cuique vestrum suum opus ad faciendum, et tunc cibus ad mensuram operis; si non, usque fames urgebit vos ad intrandum. Postea vox e Caelo facta est ad quosdam super terra ibi, qui extra Urbem illam magnam fuerunt, de quibus etiam Vers. 13. in illo Capite, dicens alte, cavete vobis, cavete vobis a consociatione cum similibus; annon potestis intelligere, quod mala, quae vocantur peccata et iniquitates, immundum et impurum reddant hominem; quomodo potest homo ab illis mundari et purificari, quam per actualem paenitentiam, et per fidem in Dominum Deum Salvatorem. Actualis paenitentia est, explorare se, cognoscere et agnoscere sua peccata, se reum facere, confiteri illa coram Domino, implorare opem et potentiam resistendi illis, et sic desistere ab illis, ac novam vitam agere, et haec omnia sicut a vobis: facite ita semel aut bis in anno, quando acceditis ad Sanctam Communionem; et postea cum peccata, quorum reos vos fecistis, recurrunt, tunc vobiscum dicatis, non volumus illa, quia sunt peccata contra Deum; haec est Paenitentia actualis. Quis non potest intelligere, quod qui non explorat se, et videt sua peccata, maneat in illis; omne enim malum a nativitate jucundum est, jucundum enim est vindicare, scortari, depraedare, blasphemare; annon jucundum facit, ut non videantur; et si forte dicitur quod peccata sint, annon ex jucundo illorum excusatis illa, imo per falsa confirmatis, et persuadetis vobis, quod peccata non sint; et sic manetis in illis, et postea facitis illa plus quam prius; et hoc eo usque, dum non scitis quid peccatum, imo num sit peccatum. Aliter fit cuivis qui paenitentiam actualiter agit, ille mala sua, quae cognovit et agnovit, vocat peccata, ac ideo incipit illa fugere et aversari, ac jucundum illorum sentire injucundum: et quantum hoc fit, tantum videt et amat bona, et tandem sentit horum jucunda, quae sunt jucunda Caeli: Verbo, quantum quis rejicit diabolum a tergo, tantum adoptatur a Domino, et ab Ipso docetur, ducitur, detinetur a malis, et tenetur in bonis: haec via et non alia est ab inferno ad Caelum. Hoc mirabile est, quod quaedam insita renuentia, tergiversatio et aversatio pro Paenitentia actuali sit Reformatis, quae tanta est, ut non possint adigere semet ad explorandum se, et ad videndum sua peccata, et ad confitendum illa coram Deo; est sicut horror invadat illos cum id intendunt; quaesivi per multos in Mundo Spirituali de eo, et dixerunt omnes, quod hoc sit supra vires illorum. Cum audiverunt, quod Pontificii usque hoc faciant, hoc est, quod explorent se, et palam confiteantur peccata sua coram Monacho, valde mirati sunt, et insuper quod Reformati non possint id facere in occulto coram Deo; tametsi id illis aeque injunctum est antequam ad Sacram Caenam accedunt et quidam ibi inquisiverunt, cur hoc, ac invenerunt, quod Sola Fides talem impaenitentiae Statum, et tale Cor induxerit: et tunc datum est illis videre, quod illi ex Pontificiis, qui adeunt et adorant Christum, et non adorant sed modo honorant Primates et Antistites Ecclesiae suae, salventur. Post haec auditum est sicut tonitru, et vox loquens e Caelo, dicens, miramur; dic{1} ad Coetus Reformatorum, Credite in Christum, et agite paenitentiam, et servabimini; et dixi, ac insuper, estne BAPTISMUS SACRAMENTUM PAENITENTIAE, et inde Introductio in Ecclesiam; quid aliud Patrini pro baptizando spondent, quam ut abdicet diabolum et ejus opera. Estne SACRA CAENA SACRAMENTUM PAENITENTIAE, et inde Introductio in Caelum; diciturne ad Communicantes, ut omnino ante accessionem paenitentiam agant. Estne DECALOGUS DOCTRINA UNIVERSALIS ECCLESIAE CHRISTIANAE DOCENS PAENITENTIAM; diciturne ibi in sex praeceptis Secundae Tabulae, hoc et illud malum non facies, et non dicitur hoc et illud bonum facies: inde potestis scire, quod quantum quis malum fugit, tantum bonum amet; et quod prius non sciatis quid bonum, nec quid malum. @1. dic pro diei.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church