Brief Exposition (Whitehead) n. 14

Previous Number Next Number See English 

14. DE MERITIS, EX FORMULA CONCORDIAE. (a) Quod falsum sit, opera nostra mereri remissionem peccatorum; falsum, homines reputari justos per justitiam rationis; ac falsum, rationem propriis viribus posse supra omnia amare Deum, ac legem Dei facere, p. 64. (b) Quod fides non propterea justificet, quod ipsa tam bonum opus sit, tamque praeclara virtus, sed quia in promissione Evangelii Meritum Christi apprehendit, p. 76, 684. (c) Quod promissio remissionis peccatorum et justificationis propter Christum non habeat conditionem meritorum, quia gratis offertur, p. 67. (d) Quod homo peccator coram Deo justificetur seu absolvatur a suis peccatis, et a judicio justissimae damnationis, et adoptetur in numerum filiorum Dei, sine ullis nostris meritis, et absque ullis praecedentibus, praesentibus, et sequentibus nostris operibus, ex mera gratia, tantummodo propter unicum meritum Christi, quod nobis ad justitiam imputatur, p. 684. (e) Quod fidem, remissionem peccatorum, et regenerationem, sequantur bona opera, et quod in illis pollutum et imperfectum est, pro peccato et defectu non censeatur, idque propter Christum; et quod ita totus homo tam quoad personam quam quoad opera justus et sanctus sit et nominetur, ex mera gratia et misericordia in Christo super nos effusa, expansa et amplificata, quare gloriari ob merita non possumus, p. 74, 92, 93, 336. (f) Qui confidit operibus se mereri, is aspernatur Christi meritum et gratiam, et quaerit{1} sine Christo humanis viribus vitam ad caelum, p. 16, 17, 18, 19. (g) Si quis bona opera Articulo justificationis vult immiscere et gratiam Dei iis promereri, tali homini opera non tantum sunt inutilia, sed etiam perniciosa, p. 708. (h) Enumerantur opera decalogi, et plura quae facienda sunt, et quae Deus ornat praemiis, p. 176, 198. (i) Docemus bona opera meritoria esse, non remissionis peccatorum, gratiae, et justificationis, sed aliorum praemiorum corporalium, ut et spiritualium in hac vita et post hanc vitam, quia Paulus dicit, unusquisque recipiet mercedem secundum laborem, et Christus merces vestra erit multa in caelis, ac saepius dicitur quod unicuique reddetur secundum opera ejus; quare nos fatemur vitam aeternam mercedem esse, quia est res debita propter promissionem, et quia Deus coronat sua dona, sed non propter nostra merita, p. 96, 133, 134, 135, 136, 137, 138. (k) Quod bona Opera in credentibus, cum propter veras causas fiunt, et ad veros fines referuntur, sicut Deus ea a Renatis exigit, indicia sint aeternae salutis; et quod Deus Pater illa propter Christum accepta et grata habeat, et praeclara illis praemia hujus et futurae vitae promittat, p. 708. (l) Quod bona opera licet merentur praemia, tamen neque ex condigno, neque ex congruo remissionem peccatorum, aut vitae aeternae gloriam mereantur, p. 96, 135, 139, seq. App. p. 174. (m) Quod Christus in extremo judicio laturus sit sententiam de operibus bonis et malis tanquam effectis propriis et testantibus de hominum fide, p. 134. App. p. 187. (n) Quod Deus bona Opera remuneret, sed quod gratiae sit quod coronet sua dona, IN CONFESS. ECCLESIARUM BELGICARUM. @1. quaerit pro quaerit.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church