Brief Exposition (Whitehead) n. 33

Previous Number Next Number See English 

33. Quod idea Trium Deorum imprimis effluxerit ex Symbolo Athanasiano, ubi Trinitas personarum traditur, est quia nomen Personae illam ideam parit, et quoque hanc implantant haec verba ibi "Alia est Persona Patris, alia Filii, alia Spiritus Sancti;" et postea, "Pater est Deus et Dominus, Filius est Deus et Dominus, et Spiritus sanctus est Deus et Dominus:" principaliter autem haec ibi: "Sicut singulatim unamquamque Personam Deum et Dominum confiteri Christiana Veritate compellimur ita tres Deos aut tres Dominos dicere Catholica Religione prohibemur;" ex quibus verbis resultat hoc, quod ex Christiana Veritate oporteat confiteri et agnoscere tres Deos et Dominos, sed quod ex Catholica Religione non liceat dicere seu nominare tres Deos et Dominos; proinde habere ideam trium Deorum et Dominorum, non autem oralem confessionem. Quod tamen usque Doctrina Trinitatis in Symbolo Athanasiano concordet cum veritate, dummodo pro Trinitate personarum ibi substituatur Trinitas Personae, quae est in Deo Salvatore Jesu Christo, videatur in DOCTRINA NOVAE HIEROSOLYMAE{1} DE DOMINO, An. 1763. Amstelodami edita, n. 55 ad 61. @1. solymae... edita pro solyme... edito.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church