Brief Exposition (Whitehead) n. 35

Previous Number Next Number See English 

35. Quod universa Theologia Christiana hodie fundetur super idea Trium Deorum patet manifeste ex Doctrina Justificationis, quae est Caput doctrinarum Ecclesiae apud Christianos, tam Romano--Catholicos, quam Protestantes: illa Doctrina tradit, Quod Deus Pater miserit Filium ad redimendum et salvandum homines, et det Spiritum Sanctum qui id operetur: omnis homo, qui hoc audit, legit, aut dicit, non potest aliter quam in sua cogitatione, hoc est, in sua idea partiri Deum in Tres, et percipere quod unus Deus miserit Alterum, ac operetur per Tertium. Quod eadem Cogitatio de Trinitate Divina distincta in tres Personas, quarum unaquaevis est Deus, sequatur in reliqua doctrinalia hodiernae Ecclesiae, sicut a Capite in suum Corpus, in suis locis demonstrabitur. Interea consule praemissa de Justificatione, et consule Theologica in genere et in specie, et simul consule teipsum, dum in Templis auscultas praedicationes, aut domi oras, num aliter percipias et inde cogites, quam tres Deos; et maxime, dum seorsim precaris aut canis ad unum, et seorsim ad duos alteros, ut saepius fit. Ex his confirmata est Veritas propositionis, quod universa Theologia in Christiano Orbe hodie super idea Trium Deorum fundata sit.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church