Brief Exposition (Whitehead) n. 40

Previous Number Next Number See English 

40. BREVIS ANALYSIS. Quod Dogmata hodiernae Ecclesiae, quae fundantur super idea trium Deorum, capta ex doctrina Trinitatis Personarum intellecta sicut sonat appareant erronea, postquam idea unius Dei, in Quo est Divina Trinitas, loco ejus recepta est, est causa, quia erroneum non prius videri potest; est enim sicut qui noctu solum in luce aliquot stellarum videt varia, imprimis simulacra, et credit esse homines vivos; aut qui in crepusculo ante ortum solis in lecto videt in aere sicut larvas, et credit esse angelos; aut qui in fatua luce phantasiae videt plura, et credit esse realia; quod talia non appareant et percipiantur qualia in se sunt, antequam homo in lucem diei, hoc est, in lucem vigiliae intellectus venit, notum est. Simile est cum Spiritualibus Ecclesiae, quae erronee et false percepta et quoque confirmata sunt, quando ipsa vera in sua luce, quae est lux Caeli, sistuntur videnda. Quis non intelligere potest, quod omnia dogmata, quae super idea trium Deorum fundata sunt, ab interiori sint erronea et falsa: dicitur ab interiori, quia idea Dei intrat in omnia Ecclesiae, Religionis, et Cultus; et Theologica supra omnia in mentibus humanis resident, et in supremis ibi est idea Dei, quare si haec falsa est, omnia quae sequuntur, trahunt a principio, a quo defluunt, quod falsa vel falsificata sint; supremum enim, quod etiam est intimum, facit ipsam Essentiam consequentium, ac Essentia, sicut anima, format illa in corpus suae imaginis, et dum in descensu incidit in vera, etiam inficit illa suo naevo et errore. Idea trium Deorum in Theologicis potest comparari morbo inhaerenti cordi aut pulmoni, in quo aeger opinatur se esse sanum, quia Medicus id nesciens persuadet; at dum hic illud scit, et usque persuadet, merito redarguendus est malignitatis supra modum.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church