44. BREVIS ANALYSIS. Haec est Fides Novae Ecclesiae in simplici forma, in ampliore videbitur in Appendice, et in ampla in ipso Opere, in ejus Parte Prima, ubi docebitur de Domino Deo Salvatore et de Trinitate in Ipso; de Amore in Deum et de Amore erga proximum; ac de Fide et ejus conjunctione cum binis illis Amoribus et quoque in reliquis, quae ordine sequuntur ibi. Sed interest ut hoc Praeliminare de illa fide, hic paucis illustretur, ac illustratur ejus PRIMUM, Quod sit unus Deus, in Quo est Divina Trinitas: et quod Ille sit Dominus Jesus Christus, per haec summatim; veritas certa et constans est, quod Deus sit Unus, et Ipsius Essentia individua, et quod sit Trinitas, cum itaque Deus est unus et Ipsius Essentia individua, sequitur quod Deus sit una Persona, et cum est una Persona, quod Trinitas sit in illa: quod sit Dominus Jesus Christus, patet ex his quod conceptus sit a Deo Patre, Luc. I: 34, 35; et quod sic quoad animam et ipsam vitam sit Deus; et inde sicut Ipse dixit, quod Pater et Ipse unum sint, Joh. X: 30. Quod Ipse in Patre et Pater in Ipso sit, Joh. XIV: 10, 11. Quod qui videt Ipsum et cognoscit Ipsum videat et cognoscat Patrem, Joh. XIV: 7, 9. Quod nemo videat et cognoscat Patrem nisi Ipse qui in sinu Patris est; Joh. I: 18. Quod omnia Patris sint Ipsius, Joh. III: 35. Cap. XVI: 15. Quod sit Via, Veritas et Vita, et quod nemo veniat ad Patrem nisi per Ipsum, Joh. XIV: 6. ita ab Ipso, quia est in Ipso, et sic Ipse; et secundum Paulum, Quod omnis plenitudo Divinitatis in Ipso habitet corporaliter, Coloss. II: 9. et secundum Esajam "Puer natus est nobis, Filius datus est nobis, cujus en Deus, PATER AETERNITATIS," IX: 5. Ac praeterea, Quod Ipsi sit potestas omnis carnis, Joh. XVII: 2. Et quod Ipsi sit omnis potestas in Caelo et in Terra, Matth. XXVIII: 18; ex quibus sequitur, quod sit Deus Caeli et Terrae. ALTERUM, Quod Fides salvifica sit credere in Ipsum, illustratur per haec "Jesus dixit, Qui credit in Me, non morietur in aeternum, sed vivet, Joh. XI: 25. 26. Haec est voluntas Patris, ut omnis qui credit in Filium, habeat vitam aeternam, Joh. VI: 40. Adeo dilexit Deus Mundum, ut Filium suum Unigenitum dederit, ut omnis qui credit in Ipsum non pereat, sed habeat vitam aeternam, Joh. III: 15, 16. Qui credit in Filium, habet vitam aeternam, qui vero non credit Filio, non videbit vitam, sed ira Dei manet super illo "Joh: III: 36. TRIA RELIQUA, quae sunt, quod fugienda sint mala, quia sunt diaboli et a diabolo; et quod facienda sint bona, quia sunt Dei et a Deo; at quod credendum sit; quod sint a Domino apud illum et per illum, illustrare et demonstrare, non opus est: Universa enim Scriptura Sacra a principio ad finem confirmat illa, ibi non aliud in summa docetur, quam fugere mala et facere bona, et credere in Dominum Deum: et praeterea absque his tribus non est aliqua religio, Religio enim est vitae, ac vita est fugere mala et facere bona, ac homo haec facere et illa fugere non potest, nisi ut ab ipso; quare si removes haec tria ab Ecclesia, removes ab illa Scripturam Sacram, et quoque removes Religionem, quibus remotis Ecclesia non est Ecclesia. Praeterea de Fide Novae Ecclesiae in forma universali et in forma particulari, videatur infra, n. 116, 117; quae omnia in Ipso Opere demonstranda sunt.