49. Ex hac generatione bonorum operum patet, quod sola fides nullatenus possit producere aut parere aliqua opera quae vocantur fructus, prorsus sicut non sola faemina absque viro aliquas proles, quare fructus fidei est loquutio inanis et logos. Praeterea in universo Mundo nusquam aliquid productum est, nec producitur nisi ex conjugio, cujus unum se refert ad bonum, ac alterum ad verum aut in opposito, unum ad malum, ac alterum ad falsum, consequenter non aliqua opera possunt concipi minus nasci, nisi ex illorum conjugio, Bona opera ex conjugio boni et veri, ac Mala opera ex conjugio mali et falsi.