55. Quis sapiens non videt, quod talia intrent solam memoriam, et non intellectum supra illam, etiamsi possunt confirmari per ratiocinia ex apparentiis et fallaciis infra illam: Intellectui enim humano sunt binae luces, una e Caelo et altera e Mundo; Lux e Caelo, quae est spiritualis, in mentes humanas influit supra memoriam, at Lux e Mundo, quae est naturalis, infra illam: quod homo ex hac Luce possit confirmare quicquid lubet, ac falsa aeque ut vera, et quod post confirmationem videat falsa prorsus ut vera, in MEMORABILE, quod insertum est Operi nuper edito de AMORE CONJUGIALI, n. 233, ostensum est.