8. Quod fides sit ex auditu, cum credit vera esse quae Divinitus revelata sunt, et credit promissis Dei. Quod Fides sit humanae salutis initium, fundamentum et radix omnis justificationis, sine qua impossibile est placere Deo, et in filiorum ejus consortium venire: quod Justificatio fiat per fidem, spem et charitatem, et quod fides nisi ad illam accedant spes et charitas, non sit viva sed mortua, quae non unit cum Christo. Quod homo cooperari debeat; quod accedere et recedere possit, alioquin nihil ei posset donari, quia foret sicut inanimatum corpus. Quod quia receptio justificationis innovat hominem, et hoc fit per applicationem meriti Christi in illum, cooperante homine, sequatur quod opera promereantur; sed quia fiunt ex gratia, et per Spiritum Sanctum, et quia Solus Christus meruit, Deus faciat dona sua apud hominem merita; unde consequitur, quod nemo possit sibi aliquid meriti attribuere.