117. [P. P. JEREMIAS] CAPUT LI. 3 DE ILLIS QUI PER TRADITIONES SEU RATIOCINIA EX NATURALI HOMINE PERVERTERUNT VERA ET BONA ECCLESIAE, QUI HIC "BABEL." 1-4 3 Quod destruentur omnia vera doctrinae apud illos. 5 3 Quod Ecclesia Judaica talis sit, et contra Dominum. 6 3 Ut caveant sibi a talibus. 7-10 3 Quod vastati sint illi qui ibi per talia, nec desistunt. 11-13 2-3 Quod pervertant vera et bona, quae illis in copia sunt. 14-18 2 Quod illis Verbum sit, ut possint sapere, sed quod falsificent illud. 19-23 15 Quod dum a Domino judicium super illos, quod dissipanda sint omnia illorum a primis ad ultima. 24-26 15 Quod exitium illis, quia destruxerunt omne Ecclesiae. 27-29 3 Quod omnis generis falsa arrepturi. 30-32 2 Quod inde illis nulla potentia amplius. 33 15 Quod ultimum ejus tempus veniat. 34-40 15 Quod perituri quia deperdiderunt Ecclesiam. 41-44 15 Quod a meris falcis interitus illis. 45-50 15 Nec accedant ad illos qui ab Ecclesia, ne una cum illi pereant. 51-53 15 Quod non possint resistere, utcunque sibi fidunt. 54-58 15 Quod illi qui fidunt suis falsis, nihili erunt, ac destruentur. 59-61 15 Quod hoc dictum sit illis, qui in Ecclesia a talibus capti sunt, et facti "Babel." 62-64 15 Quod in infernum conjiciendi sint.