140. [P. P. EZECHIEL] CAPUT XVII. QUOMODO ECCLESIA ANTIQUA A DOMINO INSTITUTA EST, ET QUALIS ILLA FACTA APUD GENTEM JUDAICAM: "AQUILA" EST INTELLECTUS. ET "LIBANUS" EST ECCLESIAE RATIONALE. Versus Res 1-3 11-2 Quod illi qui in facultate intelligendi erant ad Ecclesiam, adducti sint. 4,5 11-2 Quod adducti in Ecclesiam Domini spiritualem, ac instructi. 6 11-2 Quod facti Ecclesia. 7,8 11-2 Quod successerint alii, quibus non intellectus rationale ex quibus fieret Ecclesia, quibus data sunt omnia Divina Vera, quia Verbum, 9,10 2 sed quod hi prorsus rejecerint omnia Ecclesiae, ut non possint non, ab illis devastari. 11-13 2 Quod per ratiocinia ex naturali homine destruxerint illa, 14 2 praeter paucos adhuc, 15,16 2 qui tamen naturales externi absque interno fuerunt. 17,18 2 Quare {1}destruxerunt illa quae Ecclesiae. (19?) 2 Quod perituri per ratiocinia ex naturali homine, et ideo dispergentur. 22-24 11 Quod Dominus loco illorum novam Ecclesiam ab aliis instaurabit.
@1 destruxerunt pro "se destruxerunt"$