Prophets and Psalms (Schreck) n. 143

Previous Number Next Number See English 

143. [P. P. EZECHIEL] CAPUT XX. Versus Res 2 DE SUCCESSIVIS STATIBUS ECCLESIAE JUDAICAE. 1-3 2 Quod illi qui ab Ecclesia Judaica colant Dominum ore et non corde. 4 2 De primis seu patribus eorum. 4-9 2 Quod coluerint alios deos, nec recesserint ab illis, utcunque admoniti, quia naturales externi erant: haec de illis in Aegypto. 10-12 2 Quod in tentationes missi, et tunc instructi; etiam de conjunctione Domini cum Ecclesia. 13 2 Quod nec sic ad cultum Domini adduci possent. 14-17 2 Quod licet tales non abjecti sint. 18-20 2 Quod progenies eorum similiter instructa sit. 21-24 2 Quod illa similiter reprobaverit omnia Ecclesiae. 25,26 2 Inde illis repraesentativa alia quam priora bona, quia prophanarunt; haec de illis in deserto. 27-29 2 Quod postquam introducti sint in terram Canaanem coluerint alios deos omni. 30,31 2 Quod prophanaverint sancta. 32-36 2-3 Quod ejiciendi ab Ecclesia, quia tales fuerunt ab initio. 37-39 3 Quod non redibunt ad Ecclesiam, sed erunt inter prophanatores sanctorum Ecclesiae. 40-42 11 Quod nova Ecclesia instituenda sit, quae colet Dominum, 43,44 11 qui agnituri mala sua et simul misericordiam Domini.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church