152. [P. P. EZECHIEL] CAPUT XXIX. Versus Res 1-3 2 De naturali homine, qui unice fidet scientificis suis in rebus Divinis. 4,5 2 Quod illi per applicationem scientificorum suorum ad falsa, perversuri sint vera Ecclesiae. 6,7 3 Quia sic vera perversa sunt, quod omnis potentia, quae est veri, apud illos destructa sit, 8-12 3 et quod omne verum prorsus devastabitur, usque ut illis non amplius sit verum. 13-16 11 Quod tamen ex illis qui naturales et in scientificis sunt, aliquid Ecclesiae instaurabitur. 17,18 11 Quod ratiocinia {1}ex scientificis naturalis hominis non destruent cognitiones veri apud illos, 19,20 2 sed ratiocinia ex naturali homine destruent illis qui scientificis unice fidunt, et perverterunt vera Ecclesiae. 21 11 Quod vera doctrinae erunt apud illos qui ab Ecclesia, quam Dominus instauraturus est.
@1 Lectio obscura$