66. [P. P. ESAJAS] CAPUT LXVI. Versus Res 1,2 11-12 Quod Caelum et Ecclesia sint apud illos, qui vivunt in humilitate, et vivunt secundum praecepta. 3 3 Aliter apud illos qui omnem cultum perverterunt in malum. 4 3 Quod illis retribuentur quia non obediverunt. 5 11 Quod illi qui extra Ecclesiam obedient, et loco illorum {1}recipientur. 6 3 Interitus malorum. 7,8 11-3 Quod antequam illi intereunt, Ecclesia apud alios instauretur, 9 11-3 et instaurabitur. 10,11 11 Quod Divinum verum cum gaudio haurient. 12-14 11 Quod illis omnia bona et vera. 14,15 3 Quod exitium illis qui contra illos;
16 3 et peribunt 17 3 qui perverterunt sancta Ecclesiae. 18 11 Quod ab undiqui accessuri ad Dominum, 19 11 ab omni religione. 20 11 Erunt in omni vero doctrinae Ecclesiae, 21 11 et in bono ejus. 22 11-17 Quod illa quae Caeli et Ecclesiae apud illos permansura sint. 23 11 Quod jugiter colent Dominum. 24 4 Quod qui rejecerunt Ipsum in falsis et in malis suis in perpetuum permansuri sint.
@1 recipientur pro "recipiantur"$