71. [P. P. JEREMIAS] CAPUT V. Versus Res 1,2 2 Quod non sit aliquod verum in doctrina et in Ecclesia, et si credunt, est falsum. 3 2 Adacti sunt per paenas, sed usque non receperunt. 4,5 2 Quod non ex simplicitate, sed quod studio et ex industria;
6 2 ideo omnia falsa et mala falsi irruperunt. 7,8 2 Rejecerunt omnem misericordiam, quia omnia vera et bona, quae illis ii, omni copia fuerunt, perverterunt. 9,10 2 Quare non possunt non perire, 11,12 2 nam mala et falsa agnoverunt sicut bona et vera, quia recesserunt a Domino, 13 2 et Verbum annihilarunt;
14-17 2 quare infernale malum invadet illos, quod amplius destruet omnia bona et vera Ecclesiae;
18 2 sed adhuc non prorsus. 19,20 2 Quod hoc illis quia reliquerunt Dominum, 21-24 2 cum tamen possunt scire quod solus Dominus possit omnia, et non volunt scire, quod Ipse sit Deus a quo omnia vera et bona. 25-27 2 Quod hoc, quia illis jucundum est pervertere et fallere, 27,28 2 et propter id aestimantur. 29 3 Non possunt non perire, 30,31 3 quia omnia bona et vera a Primariis ad ultima taliter perversa sunt, tum quia omnes a summis ad imos faciunt ita.