93. [P. P. JEREMIAS] CAPUT XXVII. 1-8 3 Quoniam actum est cum Ecclesia et cum omnibus ejus, quod non amplius ibi essent, ne prophanarent illam; quod ideo abducti "Babelem," ubi sancta ejus non prophanare possent, et qui non abirent, essent prophanatores, ac perituri. 9-11 3 Quod qui aliud docent, falsa doceant. 12,13 3 Quod omnes abituri apud quos Ecclesia instituta est, et quod alioquin {1}prophanarent, ac perituri. 14,15 3 Quod non crederent aliud. 16-21 3 Quod nihil ex sanctis, ne quidem ab externis ejus, remansurum sit, quia prophanatum. 22 11 Quod ab aliis Ecclesia, postquam illa a prophanis liberata est. 3 Causa erat, quia terra Canaan et omnia ibi repraesentabant Ecclesiam, quae quia nominata sunt in Verbo, non potuerunt illi qui prophanarunt sancta, tolerari ibi.
@1 prophanarent pro "prophanaret"$