Heavenly Doctrine (Whitehead) n. 176

Previous Number Next Number See English 

176. Quod homo ex hereditario trahit, ad hoc inclinat continue, et in hoc labitur: inde ipse confirmat apud se id malum, et quoque ex se superaddit plura. Haec mala sunt prorsus contraria vitae spirituali; destruunt illam: quapropter nisi homo a Domino accipit vitam novam, quae est vita spiritualis, ita nisi e novo concipitur, e novo nascitur, et e novo educatur, hoc est, e novo creatur, est damnatus; nam nihil aliud vult, et inde nihil aliud cogitat, quam quod sui et mundi est, similiter ut faciunt in inferno.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church