Heavenly Doctrine (Whitehead) n. 188

Previous Number Next Number See English 

188. Sunt enim apud unumquemvis hominem spiritus mali et spiritus boni; spiritus mali sunt in ejus malis, et spiritus boni in ejus bonis. Spiritus mali cum prope veniunt, educunt ejus mala, ac spiritus boni vicissim ejus bona; inde collisio et pugna, ex quibus homini anxietas interior, quae est tentatio. Inde patet quod tentationes inducantur ab inferno, et non e caelo; quod etiam ab ecclesiae fide est, quae est quod Deus neminem tentet.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church