Heavenly Doctrine (Whitehead) n. 191

Previous Number Next Number See English 

191. Pugnae illae fiunt per vera fidei quae ex Verbo: ex illis pugnabit homo contra mala et falsa; si ex aliis quam ex illis non vincit, quia non in aliis est Dominus. Quia pugna fit per vera fidei, idcirco homo non prius in pugnam illam admittitur quam cum in veri et boni cognitionibus est, et inde aliquam vitam spiritualem adeptus est; quapropter pugnae illae non prius apud hominem existunt quam cum is aetate adolevit.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church