271. Quod succedat malis secundum artes, est causa quia ex Divino ordine est ut quisque ex ratione agat quod agit, et quoque ex libero; quapropter nisi relictum foret homini agere secundum ejus rationem ex libero, et sic quoque artes, quae inde sunt, succederent, homo nullatenus posset disponi ad recipiendum vitam aeternam; haec enim insinuatur cum homo est in libero et ratio ejus illustratur: nemo namque cogi potest ad bonum, qua omne coactum non inhaeret, non enim est ipsius; id ipsius hominis fit quod ex libero secundum ejus rationem fit, et ex libero fit quod ex voluntate seu amore, ac voluntas seu amor est ipse homo: si cogeretur homo ad id quod non vult, inclinaret animo semper ad id quod vult; et praeterea quisque nititur ad vetitum, et hoc ex causa latente quia ad liberum. Inde patet quod nisi homo teneretur in libero, non ei provideri posset bonum.