273. Duci ad felicia in mundo per artes, apparet homini sicut sit ex propria prudentia; sed usque jugiter comitatur Divina providentia permittendo et continue abducendo a malo: at duci ad felicia in caelo, scitur et percipitur quod non sit ex propria prudentia, quia ex Domino, et fit ex Divina Ipsius providentia disponendo et continue ducendo ad bonum.