Heavenly Doctrine (Whitehead) n. 286

Previous Number Next Number See English 

286. Quod Dominus conceptus sit a Jehovah Patre, et sic a conceptione Deus, notum est in ecclesia; et quoque quod resurrexerit cum toto corpore, nam nihil reliquit in sepulcro; de quo etiam postea confirmavit discipulos, dicendo, "Videte manus meas et pedes meos, quod Ipse Ego sim; palpate Me et videte; nam spiritus carnem et ossa non habet, sicut Me videtis habere" (Luc. xxiv. 39);

et tametsi fuit Homo quoad carnem et ossa, usque intravit per fores clausas, ac postquam Se manifestavit, invisibilis factus est (Joh. xx. 19, 26; Luc. xxiv. {1}31). Secus fit omni homini, homo enim modo quoad spiritum, et non quoad corpus resurgit; quare cum dixit quod non sit sicut spiritus, dixit quod non sit sicut alius homo. Inde patet quod etiam Humanum in Domino Divinum sit. -1 31 pro "3"


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church