288. Quod Divinum et Humanum Domini sit una persona, est ex fide recepta in toto Christiano orbe, quae talis est: -
"Quamvis Christus est Deus et Homo, usque tamen non est duo, sed unus Christus; immo est prorsus unus et unica Persona; quia sicut corpus et anima sunt unus homo, ita quoque Deus et Homo est unus Christus." Haec e Symbolo Athanasii.