Heavenly Doctrine (Whitehead) n. 315

Previous Number Next Number See English 

315. Quod concernit sacerdotes, docebunt illi homines viam ad caelum, et quoque ducent illos docebunt illos secundum ecclesiae suae doctrinam ex Verbo, ac ducent ut vivant secundum illam. Sacerdotes qui docent vera, et per illa ducunt ad bonum vitae, et sic ad Dominum, sunt pastores ovium boni; qui autem docent, et non ducunt ad bonum vitae, et sic ad Dominum, sunt pastores mali.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church