87. Quia bonum apud unumquemvis est varium, inde sequitur quod quale boni determinet in quo gradu et in qua ratione aliquis est proximus. Quod ita sit, patet a Domini parabola de illo qui incidit in latrones, quem semimortuum sacerdos praeterivit, et quoque Levita; sed Samarita, postquam obligavit vulnera ejus, et infudit oleum et vinum, sustulit super proprium jumentum, et duxit in diversorium, et ordinavit ut cura ejus haberetur: hic quia bonum charitatis exercuit, proximus dicitur (Luc. x. 29-37). Inde sciri potest quod proximus sint qui in bono: "oleum et vinum," quae Samarita vulneribus infudit, etiam significant bonum et ejus verum.